monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 40

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Explanatio Symboli, 1, 40
Has tres vires Deus in homine signavit, per hoc scilicet, quod anima hominis rationalis est, quae corpus ad operandum movet, et in qua quinque sensus corporis hominis pleniter perficiuntur. Per visum enim homo creaturas cognoscit; per auditum vero rationalitas ei narrat, quid hoc sit quod audit; per adoratum autem, quid sibi conveniens vel inconveniens ad utendum sit, discernit; per gustum etiam, quibus et qualibus pascatur, cognoscit, et per tactum bona et mala operatur, et omnia opera sua cum praedictis quinque sensibus regit.